monumenta.ch > Ambrosius > sectio 45

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 22, 45
Symmachus tamen et Aquila interpretati sunt, quod Christus dicat ad Ecclesiam: Quae sedes in hortis, hoc est, iam in hortis sedes, superno digna paradiso; et ideo Vocem tuam insinua mihi, cui amici intendunt. Ego quoque eam audire desidero. Coepit in hortis esse Ecclesia, postquam in hortis passus est Christus.